Ex Missa gothica: ANTIPHONAE ET ORATIONES POST OFFICIUM DIVINUM SECUNDUM TEMPUS DICENDAE POST COMPLETORIUM SINE CANTU CHORUS. Salve Regína Mater Misericórdiae, Vita, Dulcédo et Spes nostra, salve: Ad Te clamámus exúles Fílii Hevae: Ad Te suspirámus geméntes et flentes in lachrymárum Valle. Eia ergo Advocáta nostra illos Tuos misericórdes óculos ad nos convérte: Et Jesum benedíctum Fructum Ventris Tui nobis post hoc exílium osténde. O Clemens! O Pia! O Dulcis semper Virgo MARÍA! P. Ora pro nobis Sancta Dei-Génitrix. R. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi. Oratio. P. Virgo Israel, quae utique Mater videntis intelligeris, adorna Tympana tua, id est Membra Ecclesiae tuae, ut te habeamus Patronam in saeculo quam Beatam Reginam credimus permanere in futuro, Et prospicientes te lumen credulitatis nostrae sine dubio esse, te interpellante favorem Beatitudinis mereamur firmissime obtinere. Per Christum Dominum Nostrum. R. Amen. (Missa) P. Virgo Ísraël, quae útique Mater vidéntis intellígeris: adórna týmpana tua, id est membra Ecclésiae tuae; ut te habeámus patrónam in saeculo, quam beátam regínam crédimus permánere in futúro: ut prospiciéntes te lumen credulitátis nostrae sine dúbio esse, te interpellánte, favórem beatitúdinis mereámur firmíssimae obtinére. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen. (Breviarium) ----------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------- ANTE MATUTINUM. (from now on, place ave regina before matins. It doesnt say not to do so.) Debet semper dici sub silentio, flexisque genibus haec quae sequuntur. Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson. Pater. Ave. Ave Regína Cœlórum, Ave Dómina Angelórum: Salve radix, salve porta, Ex qua Mundo lux est orta: Gaude Virgo Gloriósa, Super omnes speciósa: Vale o valde decóra, Et pro nobis Christum exóra. V. Post Partum Virgo invioláta permansísti. R. Dei-Génitrix intercéde pro nobis. P. Dóminus sit semper vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. ORATIO SINE OREMUS. Grátiam plenam hábere te crédimus, Virgo Christi Génitrix, et humáni Géneris amátrix et reparátrix Gloriósa MARÍA, quæ tanta nobis gáudia pariéndo contulísti, ut Fructus Ventris tui, qui est Christus Fílius tuus, a domínio in nos sæeviéntis eríperet Inimíci, et in Regno consórtes fácere sibimetípsi. Proínde te quæsumus, teque rogámus, ut adsis Patróna nobis, et mérito tuo nos Fílius tuus a delícto exúles reddat, et post in Regno suo perénniter habitatúros introdúcat. Per Christum Dóminum Nostrum. R. Amen. (Missa) Grátiam plenam habere te credimus, o Virgo Christi génitrix, et humáni géneris reparátrix gloriósa María; quae tanta nobis gáudia pariéndo contulísti, ut fructus ventris tui, qui est Christus fílius Dei a domínio in nos saevíentis eríperet inimíci, et in regno aetérno consórtes fácerer sibi metípsi: pronínde te quaesumus, teque rogámus, ut adsis patróna nobis, ut et mérito tuo nos Fílius tuus a delícto exúles reddat, et post in regno suo perénniter habitatúros introdúcat. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen. (Breviarium) ----------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------- ORATIONES DICENDAE IN FINE HORARUM MINORUM PER TOTUM ANNUM. Post Nonam. P. Salve Regína Mater etc. P. Ora pro nobis Sancta Dei-Génitrix. R. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi. P. Dignáre Dómine die isto. R. Sine peccáto nos custódire. P. Dóminus sit. R. Et cum. ORATIONES SINE OREMUS. P. Concéde nos fámulos tuos, quaesumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére, et gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia. (Roman) P. Concéde nos Fámulos tuos quaesumus Dómine Deus perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére, et Gloriósae Beátæ MARÍÆ semper Vírginis intercessióne a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia. Deus, qui inter Apostólicos Sacerdótes Fámulum tuum Francíscum Presbýterum Cardinálem Pontificáli fecísti dignitáte vígere, praesta quaesumus ut eórum quoque perpétuo aggregétur consórtio. (Archbishop of Toledo) Exáudi quaesumus Dómine súpplicum preces, et confitétium tibi parce peccátis, ut páriter nobis indulgéntiam tríbuas placátus et pacem. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen. ----------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------- ANTIPHONAE ET ORATIONES PRO TEMPORE DICENDAE POST LAUDES. Ab Advéntu usque ad Nativitátem. Antiphóna. Alma Redemptóris Mater, quæ pérvia Cœli Porta manes et Stella Maris, succúrre cadénti súrgere qui curat Pópulo, Tu quæ genuísti Natúra miránte Tuum sanctum Genitórem: Virgo prius ac postérius Gabriélis ab ore sumens illud Ave, Peccatórum miserére. V. Ángelus Dómini nuntiávit MARÍÆ. R. Et concépit de Spíritu Sancto. ORATIO SINE OREMUS. Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde: ut, qui, Ángelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus; per passiónem ejus et crucem, ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per eúndem Christum Dóminum nóstrum. Amen. (Roman) P. Grátiam tuam quǽsumus Dómine méntibus nostris infúnde, ut qui Ángelo nuntiánte Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, per Passiónem ejus et Crucem ad resurrectiónis Glóriam perducámur. Deus qui inter Apostólicos Sacerdótes Fámulum tuum Francíscum Presbýterum Cardinálem Pontificáli fecísti dignitáte vígere, praesta quaesumus ut eórum quoque perpétuo aggregétur consórtio. (Archbishop of Toledo) Exáudi quaesumus Dómine súpplicum preces, et confitétium tibi parce peccátis, ut páriter nobis indulgéntiam tríbuas placátus et pacem. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen. A NATIVITATE USQUE AD PURIFICATIONEM. Ecce María génuit nobis Salvatórem, quem Joánnes videns, exclamávit, dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi, allelúja. Antiphóna. Ecce MARÍA génuit nobis Salvatórem, quem Joánnes videns exclamávit dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi. P. V. Post Partum Virgo invioláta permansísti. R. Dei-Génitrix intercéde pro nobis. P. Dóminus sit. R. Et cum. ORATIONES SINE OREMUS. P. Grátiam tuam quǽsumus Dómine méntibus nostris infúnde, ut qui Ángelo nuntiánte Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, per Passiónem ejus et Crucem ad Resurrectiónis Glóriam perducámur. Deus qui inter Apostólicos Sacerdótes Fámulum tuum Francíscum Presbýterum Cardinálem Pontificáli fecísti dignitáte vígere, praesta quaesumus ut Eórum quoque perpétuo aggregétur consórtio. (Archbishop of Toledo) Exáudi quaesumus Dómine súpplicum preces, et confitétium tibi parce peccátis, ut páriter nobis indulgéntiam tríbuas benígnus et pacem. Per Christum Dóminum Nostrum. R. Amen. (Some differences. benígnus, Capitalization) A PURIFICATIONE USQUE AD RESURRECTIONEM. Sub tuum præsídium confúgimus, sancta Dei Génitrix: nostras deprecatiónes ne despícias in necessitátibus, sed a perículis cunctis libera nos semper, Virgo gloriósa et benedícta. (Roman) Antiphóna. Sub Tuum præsídium confúgimus Sancta Dei-Génitrix, nostras deprecatiónes ne despícias in necessitátibus, sed a perículis cunctis libera nos semper Virgo gloriósa et benedícta. P. V. Ora pro nobis Sancta Dei-Génitrix. R. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi. P. Dóminus sit. R. Et cum. ORATIONES SINE OREMUS. P. Concéde nos Fámulos tuos, quaesumus Dómine Deus, perpétua mentis et Córporis sanitáte gaudére, et gloriósa Beátæ MARÍÆ semper Vírginis intercessióne a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia. Deus qui inter Apostólicos Sacerdótes Fámulum tuum Francíscum Presbýterum Cardinálem Pontificáli fecísti dignitáte vígere, praesta quaesumus ut Eórum quoque perpétuo aggregétur consórtio. (Archbishop of Toledo) Exáudi quaesumus Dómine súpplicum preces, et confitétium tibi parce peccátis, ut páriter nobis indulgéntiam tríbuas placátus et pacem. Per Christum Dóminum Nostrum. R. Amen. (Again, slightly differs from above) A RESURRECTIONE USQUE AD MATUTINUM SANCTISSIMAE TRINITATIS. Antiphóna. Regína cæli, lætáre, allelúia; Quia quem meruísti portáre, allelúia, Resurréxit, sicut dixit, allelúia: Ora pro nobis Deum, allelúia. (Roman) Antiphóna. Regína Cœli lætáre: Allelúia. Quia quem meruísti portáre: Allelúia. Resurréxit sicut dixit: Allelúia. Ora pro nobis Deum: Allelúia. (Missa) P. V. Gaude et lætáre Virgo MARÍA Allelúia. R. Quia surréxit Dóminus vere Allelúia. P. Dóminus sit. R. Et cum. ORATIONES SINE OREMUS. P. Deus, qui per resurrectiónem Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi, mundum lætificáre dignátus es: præsta, quǽsumus; ut, per eíus Genetrícem Vírginem Maríam, perpétuæ capiámus gáudia vitæ. Per eúndem Christum Dóminum nóstrum. Amen. (Roman) P. Deus qui per Resurrectiónem Fílii tui Dómini nostri Jesu Christi mundum lætificáre dignátus es: Præsta quǽsumus ut per Ejus Genetrícem Vírginem MARÍAM perpétuæ capiámus gáudia vitæ. Deus, qui inter Apostólicos Sacerdótes Fámulum tuum Francíscum Presbýterum Cardinálem Pontificáli fecísti dignitáte vígere, praesta quaesumus ut Eórum quoque perpétuo aggregétur consórtio. (Archbishop of Toledo) Exáudi quaesumus Dómine súpplicum preces, et confitétium tibi parce peccátis, ut páriter nobis indulgéntiam tríbuas placátus et pacem. Per Christum Dóminum Nostrum. R. Amen. (Again, double check.)